Charter Document - 02194876

Charter Document - 02194876


Charter Number: 02194876
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1246
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Innocentius Episcopus servus servorum Dei dilecto filio [] Abbati Clun salutem et Apostolicam Benedictionem Quanto ordinem Cluniacensium observantia regule strictiori vigere conspicimus et florere tanto magis delectamur et cupimus nos ad illa semper promptiores haberi per que personarum ejusdem ordinis consulatur quieti caveatur dispendiis et gravaminibus occurratur Cum igitur sicut nobis exponere curavisti per Sedis Apostolice providentiam prohibitum fuerit et statutum ne Cluniacensis ordinis Abbas quispiam vel Prior Prioratum vel Grangiam Pensionem seu Monachalem Prebendam persone concedere seculari aut vendere vel alienare quoquomodo aliquam possessionem presumat absque Patris Abbatis vel Prioris et Conventus sui consilio et consensu quidam tamen Abbates et Priores Ecclesiarum immediate tuo Monasterio subjectarum absque tuo et predecessorum tuorum et aliquando Conventuum earumdem consensu et consilio concedere Prioratus Grangias Pensiones et Prebendas ac possessiones alienare et vendere presumpserunt contra statuta et inhibitionem Sedis Apostolice temere veniendo Quare nobis humiliter supplicasti ut indemnitati Ecclesiarum ipsarum debitorum onere gravatarum providere super his misericorditer curaremus Nos igitur personam tuam et Cluniacensem ordinem illa favoris gratia prosequentes quod libenter tuis postulationibus in iis que tibi et Ecclesiis ac personis Monasterio tuo subjectis profutura novimus intendamus tuis precibus inclinati hujusmodi venditiones et alienationes necnon concessiones Prioratuum Grangiarum Pensionum ac Prebendarum ipsarum contra inhibitionem et statuta Sedis Apostolice attentatas nuntiantes irritas et inanes quod prefati Abbates et Priores ad solutionem prebendarum et pensionum ipsarum compelli nequeant auctoritate tibi presentium indulgemus Nulli ergo [] Datum Lugduni IV Nonas Aprilis Pontificatus nostri anno III