Charter Document - 02194867

Charter Document - 02194867


Charter Number: 02194867
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1245
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Reverendo patri ac domino U[go] Dei gratia sancte Cluniacensis ecclesie pastori devotissimo frater Johannes humilis prior et totus conventus Mauziacensis salutem cum debite reverentie et obedientie devoto famulatu Vestre discretioni venerabilis pater et domine significamus quod cum de mandato et licentia vestra omnes et singuli convenissemus ut de pastore nobis preficiendo tractaremus sicut moris est invocata gratia Spiritus Sancti cum curiosa et sollicita circumspectione ac diligentia tractantes pari voto communi voce concordi desiderio convenientes dilectum ac venerabilem fratrem nostrum Aim[ericum] priorem Sancti Germani licet totis viribus contradicentem in patrem nobis elegimus et pastorem sperantes omnes unanimiter in eo qui non deserit sperantes in se quod domus nostra per eum informetur in statum meliorem Nolentes igitur a mandatis vestris et voluntate in aliquo deviare devotis mentibus honorem et obedientiam vobis debitam in omnibus exhibere volentes vestre discretionis pedibus electum nostrum mittimus et presentamus votis uberrimis sicut patri ac domino supplicantes ut eum benigne recipere et ejus electionem confirmare paterna dignemini devotione cum gratiarum vestrarum munere quantocius eum ad nos remittentes