Charter Document - 02194863

Charter Document - 02194863


Charter Number: 02194863
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1245
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti Amen Ego frater Martinus Petri prior Najarensis notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod frater Guido de Belna et frater Dalmacius visitatores in Hispania ex parte Cluniacensis ordinis anno Domini MCCXL quinto dimiserunt in manu fratris Petri infirmarii nostri consimile scriptum et quedam que invenerant in domo correctione digna preceperunt in virtute obedientie firmiter observari Et primo quoad proprietatem quam preceperunt integre ab omnibus restitui Preceperunt siquidem ut in plus evidenti necessitate conventus et domus converteretur Priori autem et aliis obedientiariis domus in virtute obedientie preceperunt ut monachis secundum possibilitatem domus in omnibus et per omnia necessaria caritate fraterna subministrent Qui vero dictum mandatum adimplere noluerit subsequente trina admonitione extunc illum preceperunt tanquam excommunicatum ab omnibus artius evitari Preterea preceperunt sub pena excommunicationis ne aliquis in monachum conversum sive conversam ibi ab aliquo recipiatur Ut nullus carnes comedat exceptis debilioribus et infirmis Tamen propter malum situm loci habuerunt sustinere et tamen dissimulando ut quando prior loci viderit expedire non tamen assidue usque ad Capitulum debilioribus senibus et aliis indigentibus secundum Deum non ex consuetudine sed in caritate concedatur Ut jejunia Sancti Benedicti ab omnibus qui possunt et etatem habent custodiantur Ut nullus post completorium remaneat sed omnes dormitorium intrent cum silentio et omnes surgant ad matutinos nec aliquis in lecto remaneat in dormitorio et usque post capitulum ad minus nullus de claustro exeat excepto priore et obedientiariis illis qui de necessitate habent utilitati domus et fratrum providere Ut prior bis in anno conventui de receptis et expensis computationem reddat et alii obedientiarii similiter priori in presentia fratrum Ut monachi soli morantes ad claustrum revertantur vel alius eidem in socium adjungatur si loci suppetunt facultates proviso c[asa] Ut sacrista quicunque fuerit integre sacrista neam teneat et computationem de ea ad minus bis in anno reddat ita quod si quid residui fuerit in albis vel in aliis ornamentis sive in meliorationem sacristie de consilio prioris convertatur Ut mulieres de cetero non habitent in furno Hec autem puniatur In cujus rei testimonium presens scriptum dictis visitatoribus tradidi sigilli mei munimine roboratum