Charter Document - 02194862
Charter Number: | 02194862 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1245 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Anno Domini MCC quadragesimo quinto venerunt apud Salmencham frater Guido de Belna et frater Dalmacius visitatores in Hispania ex parte Cluniacensis ordinis Invenerunt ibi quedam correctione digna Erant ibi duo monachi et frater Dominicus prior loci Satis bene se habebant quoad spiritualia excepto esu carnium quod precepimus emendari Dissimulavimus tamen propter infirmitatem loci ut prior cum viderit expedire non ex consuetudine cum eis usque ad Capitulum generale quantum ad hoc valeat dispensare exclusis tamen omnino laicis Fratri Lupo precepimus ut aliquantulum proprietatis quam habebat priori restitueret vel cum consilio suo in bonis usibus expenderet Ut silentium in ecclesia et dormitorio ad minus custodirent Et ut omnes insimul jaceant et comedant et insimul ad horas regulares conveniant et ubi jacerent habeant luminare Ut loco clericorum monachi ponantur in monasterio qui Deo serviant si possunt haberi sin autem denuntietur in Capitulo Ut ibi hospitalitas maxime quoad viros religiosos secundum possibilitatem loci observetur Ut omnes ad minus semel in ebdomada ad confessionem accedant Ut diebus duodecim lectionum ad missam et ad vesperos due candele super altare ardeant et in festis precipuis duplicentur Ut monachus conversus sive conversa non recipiatur nec prebenda alicui conferatur Quod qui fecerit excommunicatus sit Ut omnes campane si potest fieri vel ad minus una infra octabas Epiphanie sublevetur quod pulsatio horarum regularium possit fieri secundum quod continetur in statutis Ut prior ad Capitulum veniat Ut monachus solus pedes non eat in villa et sine licentia Quod qui fecerit post primam et secundam admonitionem non admittatur sine satisfactione Hec autem omnia supradicta et singula in virtute obedientie precepimus firmiter observari Consimile autem scriptum dimiserunt nobis In cujus rei testimonium predictis visitatoribus tradidi ego prior de Salamanco presentes litteras sigillo meo sigillatas