Charter Document - 02194858
| Charter Number: | 02194858 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Quittance |
| Date: | 1245 |
| Date type: | Internal, A.D., Feast |
| Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Universis presentes litteras inspecturis Galterus presbiter de Charmeio salutem in Domino Noverit universitas vestra quod ego prioratum de Magobrio cum omnibus pertinentiis ejus quem michi dicebam esse concessum ad vitam meam quito penitus et absolute liberaliter et benigne et resigno in manu venerabilis patris domini Guillelmi abbatis Cluniacensis cum omni possessione et jure et aliis que habebam vel habere poteram seu conpetebant michi aliquatenus in eodem prioratu et pertinentiis ipsius volens et concedens ut dictus dominus abbas de predictis disponat et ordinet utpote de eis que ad ipsum et ecclesiam Cluniacensem noscuntur plenarie pertinere Promitto etiam prestito corporaliter juramento quod contra dictam quitationem per me vel per alium non veniam in futurum Possessionem autem aut rem aliam ad ipsum prioratum pertinentem de cetero nullatenus petam vel etiam reclamabo Ad majorem autem veritatis expressionem rogavi reverendos patres Adam Silvanectensem et Johannem Ebroicensem episcopos ut ad evidentem rei certitudinem sua presentibus apponerent sigilla qui precibus meis annuentes predicta sigilla sua presentibus litteris apposuerunt in testimonium veritatis Et ut premissa lucidius appareant sigillum ecclesie mee de Charmeio duxi presentibus apponendum Actum et datum Clun[iaci] anno Domini MCC quadragesimo quinto mense decembri in crastino beate Lucie
