Charter Document - 02194854

Charter Document - 02194854


Charter Number: 02194854
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1245
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Innocentius Episcopus servus servorum Dei venerabilibus fratribus Archiepiscopis et Episcopis in quorum Diecesibus Monasteria Prioratus Grangie Domus et possessiones Monasterio Cluniacensi subjecta consistunt salutem et Apostolicam benedictionem Quanto amplius esse debetis justitie zelatores tanto magis vos dedecet facere fraudem legi et presertim in Apostolice sedis injuriam et contemptum Sane dilecti filii [] Abbas et Conventus Cluniacensis Monasterii gravem nobis querimoniam obtulerunt quod quidam vestrum et eorum officiales cum in eos et Monasteriorum ac Prioratuum ipsis subjectorum Monachos non possint excommunicationis et interdicti sententias proferre eo quod super hoc Apostolice sedis privilegiis sunt muniti in eos qui molunt in molendinis vel coquunt in furnis eorum quique vendendo seu emendo aut alias eis communicant sententias proferunt memoratas et sic Apostolicorum privilegiorum non vim et potestatem sed sola verba servantes dictos Abbatem et Conventum et eorum Monachos et fratres tam in dictis Monasteriis et Prioratibus quam Grangiis et Domibus aliis Monasterio ipsorum subjectis morantes quodammodo excommunicant dum eis alios communicare non sinunt ex quo illud evenit inconveniens ut ipsi quantum ad hoc judicentur judicio Judeorum et qui eis communicant in predictis majorem excommunicationem incurrant quam etiam excommunicatis communicando fuerant incursuri Nolentes igitur hec crebris ad Apostolicam sedem clamoribus jam perlata ulterius sub dissimulatione transire vobis universis et singulis ad instar pie recordationis Gregorii Pape predecessoris nostri per Apostolica scripta mandamus quatinus hujusmodi sententias in fraudem privilegiorum nostrorum de cetero non feratis quia si super hoc ad nos denuo clamor ascenderit non poterimus conniventibus oculis pertransire quin promulgatores talium sententiarum severitate debita castigemus Datum Lugduni VI Kalendas Octobris Pontificatus nostri anno III