Charter Document - 02194851

Charter Document - 02194851


Charter Number: 02194851
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1245
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Innocentius Episcopus servus servorum Dei dilecto filio Abbati Clun Et universis fratribus Cluniacensis Ordinis salutem et Apostolicam Benedictionem Etsi de universis Sancte Matris Ecclesie filiis ex suscepte servitutis Officio cura nobis immineat generalis de illis tamen locis atque personis sollicitius cogitare nos convenit que ad sedem Apostolicam noscuntur specialiter pertinere Cum igitur Ordinis vestro a sue fundationis exordio ab eadem Sede noscatur esse concessum ut nulli Archiepiscopo vel Episcopo liceat Monachos Cluniacenses ubilibet commorantes excommunicare vel interdicere aut de ipsis vel eorum Monasteriis judicare seu eosdem ipsis invitis ad judicia sua trahere ac etiam a felicis recordationis Gregorio Papa predecessore nostro nihilominus expresse prohibitum ne Archiepiscopi Episcopi Archidiaconi vel alii Ecclesiarum Prelati aut eorum Officiales in molentes in molendinis aut coquentes in furnis vestris seu locantes vobis operas suas aut alias vobis communicantes excommunicationis vel interdicti sententias promulgare presumant quidam tamen ipsorum vestris libertatibus invidentes ac eligentes viam aliam ad nocendum in homines familias ac servientes vestros ac etiam in illos qui vobiscum emendo seu vendendo contrahunt aut vobis decimas oblationes redditus et alia vobis debita persolvunt vel in judiciis aut extra quoquomodo respondent quique Missas vestras aut horas audiunt aut vobis qualitercumque communicant necnon in villas Parochias Maneria domos grangias Prioratus Ecclesias et alia loca vestra sententias proferunt memoratas requiruntque a fratribus vestri Ordinis canonicam obedientiam et ipsorum bona et redditus capiunt et capi ac detineri seu saisiri per suas Dieceses et Provincias faciunt quo usque ipsorum desiderio fuerit satisfactum alia vobis damna gravia et injurias multiplices inferendo sicque fit ut exemptio concessa vobis causa solatii et quietis sit vobis per adinventiones hujusmodi causa dispendii et laboris Quare nobis humiliter supplicastis ut providere vobis super hoc paterna sollicitudine curaremus Nolentes igitur tam abusivas enormitates seu tam enormes abusus excogitatos non absque Apostolice sedis injuria equanimiter tolerare auctoritate presentium districtius inhibemus ne quis de cetero talia seu aliquid contra concessionem et inhibitionem prefatas quas firmiter observari precipimus attentare presumat Nulli ergo [] Datum Lugduni XI Kalendas Octobris Pontificatus nostri anno tertio