Charter Document - 02194849

Charter Document - 02194849


Charter Number: 02194849
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1224
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Universis presentes litteras inspecturis frater Guillermus humilis abbas Sancti Victoris Marsiliensis salutem in Domino Universitati vestre notum facimus quod venerabilis pater Guillermus abbas Cluniacensis nobis domum suam de Vallenceos cum suis pertinenciis adcensavit pro centum et quadraginta libris Turonensibus quolibet anno quandiu dictam domum tenuerimus persolvendis apud Latiniacum in nundinis Latiniacensibus Et nos bona fide et in verbo veritatis promittimus quod aliquid de bonis immobilibus dicte domus non vendemus nec dabimus nec alienabimus nec obligabimus nec infeodabimus nec permutabimus nec ab aliquo fieri sustinebimus Accensationem autem aliquam non faciemus nec fieri permittemus in prejudicium sive damnum dicte domus et pertinenciarum suarum sed omnia bona ejus in bono statu servabimus et defendemus bona fide Nihil etiam ad damnum ipsius domus et pertinenciarum suarum scienter pro posse nostro faciemus vel attemptari permittemus Possessiones jura et libertates ipsius integre conservabimus bona fide Accensationem autem hujusmodi dictus abbas Cluniacensis quandocunque sibi placuerit sine difficultate qualibet et obstaculo revocabit et domus predicta ad ipsum abbatem et Cluniacensem ecclesiam libera et immunis ab omni debito revertetur Ad hec autem omnia et singula firmiter observanda et tenenda et ad dicte pecunie solutionem predictis loco et termino faciendam obligamus nos et omnia bona nostre ecclesie ecclesiastica et mundana In cujus rei testimonium supradicto venerabili patri Guillermo abbati presentes litteras sigillo nostro dedimus sigillatas Actum Lugduni anno Domini MCCLXV mense julio