Charter Document - 02194846

Charter Document - 02194846


Charter Number: 02194846
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1245
Date type: Internal, Papal
Resource Link(s): TELMA - Chartae galliae
CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Innocentius episcopus servus servorum Dei Universis Christi fidelibus ad quos littere iste pervenerint salutem et apostolicam benedictionem Ne occasione casuum futurorum quibus corporalia subjacent universa privilegia et littere que temporibus retroactis ab imperatoribus et regibus aliisque principibus nobilibus ac fidelibus Christianis sedi apostolice sunt concessa vel missa quorum aliqua bullis aureis alia vero sigillis plumbeis aut cereis roborata esse noscuntur valeant deperire nos hiis omnibus et eorumdem caracteribus sigillorum diligenter inspectis quedam ex ipsis non corrupta non cancellata nec etiam viciata presenti pagina facientes de verbo ad verbum nihil addito mutato vel dempto transcribi et transcripta hujusmodi prelatorum ecclesiasticorum quorum nomina inferius continentur sigillorum munimine roborari auctoritate apostolica sacro concilio decernimus approbante ut illa eadem fides transcriptis adhibeatur de cetero memoratis que ipsis authenticis adhibetur et ipsa transcripta ex nunc autentica censeantur Tenor vero predictorum privilegiorum et litterarum est talis [] Nos autem Nicolaus patriarcha Constantinopolitanus Albertus patriarcha Antiochenus Bertoldus patriarcha Aquilegenus et Philippus Bituricensis Bonifacius Cantuariensis Albertus Aemachanus Joellus Remensis Americus Lugdunensis Girardus Burdegalensis Gilo Senonensis Oddo Rothomagensis Gaufridus Turonensis Willelmus Bisuntinus Johannes Arelatensis Johannes Compostellanus Petrus Terraconensis Johannes Bracharensis Leo Mediolanensis Vitalis Pisanus Marinus Barensis et Yspanus Auxitanus archiepiscopi necnon Robertus Leodiensis Nicolaus Pragensis Johannes Pictavensis Robertus Belvacensis Henricus Carnotensis Hugo Lingonensis Guertius Lucanensis Albertus Mutinensis Arias Ulixbonensis Petrus Barchinonensis Walterus Wigorniensis Robertus Lincolniensis David Sancti Andree et Ulricus Tiriestinus episcopi Willelmus etiam Cluniacensis Bonifacius Cisterciensis et Stephanus Claravallensis abbates frater Johannes insuper magister ordinis fratrum predicatorum et frater Bonaventura vicarius ministri generalis ordinis fratrum minorum privilegia et litteras prelibata corumque sigilla cum cara[c]teribus suis inspeximus diligenter factaque coram nobis collatione de ipsis ad transcripta superius annotata singuli sigilla nostra eisdem fecimus transcriptis apponi Nulli ergo omnino hominum liceat hujus decreti paginam infringere vel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum Datum Lugduni tercio idus julii pontificatus nostri anno tertio

Markups

Names Markup:



Innocentius episcopus servus servorum Dei Universis Christi fidelibus ad quos littere iste pervenerint salutem et apostolicam benedictionem Ne occasione casuum futurorum quibus corporalia subjacent universa privilegia et littere que temporibus retroactis ab imperatoribus et regibus aliisque principibus nobilibus ac fidelibus Christianis sedi apostolice sunt concessa vel missa quorum aliqua bullis aureis alia vero sigillis plumbeis aut cereis roborata esse noscuntur valeant deperire nos hiis omnibus et eorumdem caracteribus sigillorum diligenter inspectis quedam ex ipsis non corrupta non cancellata nec etiam viciata presenti pagina facientes de verbo ad verbum nihil addito mutato vel dempto transcribi et transcripta hujusmodi prelatorum ecclesiasticorum quorum nomina inferius continentur sigillorum munimine roborari auctoritate apostolica sacro concilio decernimus approbante ut illa eadem fides transcriptis adhibeatur de cetero memoratis que ipsis authenticis adhibetur et ipsa transcripta ex nunc autentica censeantur Tenor vero predictorum privilegiorum et litterarum est talis []embed Nos autem Nicolaus patriarcha Constantinopolitanus Albertus patriarcha Antiochenus Bertoldus patriarcha Aquilegenus et Philippus Bituricensis Bonifacius Cantuariensis Albertus Aemachanus Joellus Remensis Americus Lugdunensis Girardus Burdegalensis Gilo Senonensis Oddo Rothomagensis Gaufridus Turonensis Willelmus Bisuntinus Johannes Arelatensis Johannes Compostellanus Petrus Terraconensis Johannes Bracharensis Leo Mediolanensis Vitalis Pisanus Marinus Barensis et Yspanus Auxitanus archiepiscopi necnon Robertus Leodiensis Nicolaus Pragensis Johannes Pictavensis Robertus Belvacensis Henricus Carnotensis Hugo Lingonensis Guertius Lucanensis Albertus Mutinensis Arias Ulixbonensis Petrus Barchinonensis Walterus Wigorniensis Robertus Lincolniensis David Sancti Andree et Ulricus Tiriestinus episcopi Willelmus etiam Cluniacensis Bonifacius Cisterciensis et Stephanus Claravallensis abbates frater Johannes insuper magister ordinis fratrum predicatorum et frater Bonaventura vicarius ministri generalis ordinis fratrum minorum privilegia et litteras prelibata corumque sigilla cum cara[c]teribus suis inspeximus diligenter factaque coram nobis collatione de ipsis ad transcripta superius annotata singuli sigilla nostra eisdem fecimus transcriptis apponi Nulli ergo omnino hominum liceat hujus decreti paginam infringere vel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum Datum Lugduni tercio idus julii pontificatus nostri anno tertio