Charter Document - 02194840

Charter Document - 02194840


Charter Number: 02194840
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Election
Date: 1245
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Universis presentes litteras inspecturis frater P tercius prior in ordine et totus conventus ecclesie Moysiacensis salutem et orationes Cum Dei judicio cujus manu reguntur omnia Moysiacensis vaccaret ecclesia felicis recordationis R quondam abbate dicti monasterii de carnis ergastulo divina vocatione sublato congregato Moysiacensi conventu licet de separatione tam nobilis capitis cujus dignitate non solum membra sua decorabantur verum etiam tocius monachalis compaginis armonia dictus conventus non dolere non posset licet pensata ratione magis gaudendum sentiret si rationem admitteret vis doloris tamen quia in electionibus mora periculum ad se trahit invocata Spiritus Sancti gratia ne diu velud acephali permanerent venerabilibus viris ejusdem ecclesie fratribus R priori majori et A priori Beate Marie de Aurate Tholose et G priori claustrali et Helie priori Sancti Petri de Quoquinis et J priori de Rabastenis dilectissimis fratribus nostris presentibus omnibus qui debebant vel erant ad electionem de longa consuetudine Moysiacensis ecclesie evocandi unanimi omnium consensu consilio et voluntate idem conventus contulit vices suas promittens firma stipulatione in eos transferendo non solum potestatem eligendi seu postulandi sed etiam providendi dicto monasterio se semper habiturum pro abbate illum quem dicti quinque vel tres eorum de gremio Moysiacensis ecclesie vel Cluniacensis eligerent in abbatem remota contradictione qualibet et semota Et ut hujusmodi compromissum solidius subsisteret quilibet de conventu a quatuordecim annis et supra tactis sacrosanctis evangeliis corporaliter prestitit juramentum Ut autem presens pagina robur optineat firmitatis Moysiacensis ecclesie conventus eam fecit et voluit sigilli sui patrocinio communiri Datum Moysiaci feria tertia ante Pentecosten anno Verbi incarnati MCCXL quinto