Charter Document - 02194829
Charter Number: | 02194829 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1245 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Innocentius Episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Abbati et conventui Cluniacensi salutem et Apostolicam Benedictionem Etsi quandoque Romanus Pontifex aliquas Ecclesias specialis honoris beneficentia prosequatur numquam tamen ejus intentionis existit cum sit fons a quo emanat totius justitie plenitudo quod per exhibitam eis gratiam aliis injurie inferantur Cum igitur Abbati Monasterii Moysiacensis Cluniacensis ordinis Caturcensis Diocesis Beneficentie nostre manibus ampliatis favore Ordinis usum Pontificalium duxerimus in perpetuum concedendum Nos volentes ut gratia impensa subditis nequaquam gravis sit suis Superioribus vel infesta aut filii per honorem eis exhibitum superbiant contra matrem vestris precibus inclinati quod Abbates qui eidem Moysiacensi et aliis Cluniacensis ordinis Monasteriis de cetero prefuerint donec Abbati Clun obedientiam fecerint Pontificalibus non utantur auctoritate presentium districtius inhibemus Nulli ergo [] Datum Lugduni X Kalendas Octobris Pontificatus nostri anno III