Charter Document - 02194828

Charter Document - 02194828


Charter Number: 02194828
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Request
Date: 1244
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Sanctissimo patri Dei gratia venerabili abbati domino Cluniacensi frater Fulco humilis et indignus abbas ecclesie Monasterii Novi Pictavensis Cluniacensis ordinis cum omni subjectione et reverentia debitam et devotam obedientiam et salutem Cum nos ad hoc vestrum capitulum generale quod apud Cluniacum juvante Domino celebrabitur dominica qua cantabitur Jubilate tum propter nimias incommoditates enormes quas in lesione rerum nostrarum de novo permittente Domino suscepimus tum propter causas quas habemus contra nobiles et rusticos varias et diversas tum etiam propter alia ardua et inevitabilia ecclesie nostre negotia quibus ad presens instantissime coartamur non possimus sine gravi dispendio ecclesie nostre personaliter interesse sanctissimam paternitatem vestram humiliter requirimus et devote quatinus hac vice [si] placet nos habeatis propensius excusatum Nos enim parati sumus vobis tanquam patri ac domino per omnia et in omnibus obedire et semper exhibere devotum et debitum famulatum Bene et diu valeat paternitas vestra