Charter Document - 02194819
Charter Number: | 02194819 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1244 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Innocentius Episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Abbati et Conventui Cluniacensi salutem et Apostolicam Benedictionem Est nostre sollicitudinis cura major circa quietem intendere subditorum ut eo liberius possint quo quietius dignum impendere Domino famulatum Cum igitur sicut ex parte vestra fuit propositum coram nobis Monasterium vestrum tam per Sedem Apostolicam quam per legatos ipsius in pensionibus et provisionibus clericorum sit nimium pregravatum nobis humiliter supplicastis ut in hac parte vestre providere quieti misericorditer curaremus Nos igitur vestre devotionis precibus inclinati quod nulli de cetero providere per Apostolicas literas que de hac indulgentia plenam non fecerint mentionem aut etiam pensiones et provisiones jam concessas nisi super hoc conventus vester litteras habuerit teneamini exhibere auctoritate vobis presentium indulgemus Nulli ergo [] Datum Lugduni X Kalendas Octobris Pontificatus nostri anno III