Charter Document - 02194815

Charter Document - 02194815


Charter Number: 02194815
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1244
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Cum a nobis petitur [] usque effectum Ex parte siquidem tua fuit nobis humiliter supplicatum ut cum dilecti filii [] abbas et conventus Cluniacenses provida consideratione pensantes quod eorum domus de Alneto in Parisiensi dioecesi constituta ad tantam erat redacta inopiam quod vix aut nunquam posset per monachum commorantem ibi relevari tibi eandem domum cum omnibus pertinentiis suis concesserint quoad vixeris possidendam ita tamen quod inde ipsis solvas in festo Purificationis Beate Virginis sexaginta libras Parisiensium annuatim faciasque duobus monachis qui morabantur in ipsa in victu et vestitu alia nichilominus supportando domus onera provideri quod venerabilis frater noster [] episcopus Penestrinus tunc in partibus illis Apostolice Sedis legatus dicitur confirmasse nos id apostolico dignaremur munimine roborare Nos igitur tuis devotis supplicationibus inclinati quod ab eisdem abbate et conventu super hoc provide factum est auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Nulli ergo nostre confirmationis [] Si quis autem [] Dat Laterani kalendis martii anno primo