Charter Document - 02194813
| Charter Number: | 02194813 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1244 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Nos Guillermus dominus de Digonia et Hugo frater ejus Robertus Dalmatii et Gaufridus Viridi milites notum facimus universis presentes litteras inspecturis quod cum Renaudus dominus Busserie tanto esset oppressus onere debitorum quod consilium congruum [in debitis suis persolvendis] per se vel per amicos apponere non poterat tandem vir venerabilis et religiosus Hugo abbas Cluniacensis eidem R sicut homini suo compatiens mutuo pecuniam a suis burgensibus Cluniacensibus accepit usque ad summam quadringentarum librarum Parisiensium quam eidem Renaudo nomine Cluniacensis ecclesie mutuo tradidit et in numerata pecunia satisfecit prout idem R coram nobis recognovit et de dicta pecunia asseruit sibi fuisse integre satisfactum Pro dictis vero quadringentis libris Parisiensibus prefato abbati et ecclesie Cluniacensi obligavit Renaudus predictas omnes terras redditus proventus et exitus et quicquid habebat vel habere poterat vel debebat vel alius ab ipso tenebat in villa et valle de Dardre a Cuteolis usque ad quercum de Biays tam in longitudine quam in latitudine et in villa de Mator cum pertinentiis earum Que omnia tenebat in feodum idem Renaudus a predicto abbate et ecclesia Cluniacensi prout confessus est coram nobis Promisit siquidem dictus R prestito coram nobis juramento quod contra obligationem predictam per se vel per alium non veniet nec venienti consentiet nec de predictis reditibus proventibus vel exitibus aliquid capiet vel capi faciet vel permittet quousque predicta summa pecunie prefato abbati et ecclesie [Cluniacensi] plenarie et integre fuerit perscluta Immo tam feodum quam omnes redditus prout superius est expressum contra omnes eidem abbati et ecclesie Cluniacensi et ejus successoribus bona fide garantiet et deffendet Et proinde ad petitionem dicti Renaudi nos obligavimus in manu dicti abbatis et ecclesie Cluniacensis juramento prestito promittentes quod si dictus R [quod absit] res predictas non garantiret vel conventiones superius expressas in toto vel in parte non teneret quod nos ad requisitionem dicti abbatis vel ejus mandati apud Cluniacum teneremus ostagia inde non exituri quousque predicto abbati et ecclesie Cluniacensi de omnibus dampnis et deperditis esset plenarie satisfactum et dictos abbatem et conventum teneremur in omnibus supradictis [et] per omnia servare indempnes et ad hoc firmiter servandum et tenendum omnia bona nostra mobilia et immobilia ubicumque existentia in manu dicti abbatis et ecclesie Cluniacensis propter hoc nichilominus obligantes Et ad hoc idem heredes nostros adstringimus ac etiam obligamus Volumus etiam et concessimus ut si premissa prout juramento promisimus non observaremus quod reverendus pater dominus Eduensis episcopus in nos et totam terram nostram excommunicationis et interdicti sententias promulgaret Nos vero predicti Hugo Robertus Dalmatii et Gaufridus Viridi quia sigilla propria non habebamus sigillum predicti G domini de Digonia presentibus litteris pro nobis rogavimus apponi Et ego prefatus Guillelmus dominus de Digonia ad instantiam predictorum Hugonis fratris mei R Dalmatii et G Viridi sigillum meum presentibus litteris pro me et pro ipsis apponi feci in testimonium veritatis Actum anno Domini MCCXLIII mense februario
