Charter Document - 02194812

Charter Document - 02194812


Charter Number: 02194812
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Dispute
Date: 1244
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Anno Domini MCCXLIII VII kalendas marcii comparuerunt coram nobis J[ohanne] Viennensi archiepiscopo a domino papa delegato abbas Cluniacensis pro se et conventu suo ex una parte et B[ertrandus] Petri operarius monasterii Sancti Egidii pro abbate et conventu Sancti Egidii ex altera et ad petitionem dicti B Petri ostensum fuit rescriptum domini pape quod incipit [] Instante vero dicto abbate Cluniacensi pro se et conventu suo ut pars altera responderet libello dicta pars excipiendo proposuit se non teneri respondere multiplici ratione Primo quia cum in rescripto domini pape inter alia contineretur quod cum abbas et conventus Sancti Egidii Cluniacensis ordinis Uticensis diocesis [] cum monasterium Sancti Egidii non sit in Uticensi diocesi set in Nemausensi littere domini pape non valent et ideo non cogitur quis per eas alicui respondere Item cum in predictis litteris domini pape contineatur abbas et conventus Sancti Egidii Cluniacensis ordinis cum nec abbas nec conventus Sancti Egidii sint Cluniacensis ordinis littere impetrate fuerunt suggesta falsitate et ob hoc debent prorsus viribus carere nec per eas cogitur quis cui respondere Item monasterium Sancti Egidii habet privilegium seu indulgentiam de non respondendo alicui moventi contra ipsum novam questionem nisi solummodo coram summo pontifice et propter hoc cum in litteris domini pape nulla mentio habeatur de indulgentia predicta predicte littere domini pape non valent nec per eas dominus abbas et conventus Sancti Egidii debuerunt in judicium evocari Unde petit dictus procurator dictorum abbatis et conventus Sancti Egidii dominum abbatem et conventum Cluniacensem sibi propter predicta condempnari in expensis a tempore citationis occasione ipsius factis Contra quas exceptiones replicatum extitit ex parte Cluniacensium in hunc modum Et primo contra primam quia cum illa verba Uticensis diocesis posita fuerint in rescripto domini pape per ignorantiam impetrantis et sit talis falsitas qua non suggesta littere nichilominus haberentur patet quod rescriptum domini pape non obstante predicta exceptione valet et per ipsum potest pars adversa conveniri et etiam si nunquam esset facta mentio de diocesi rescriptum apostolicum nichilominus valeret Contra secundam exceptionem qua dicitur Sancti Egidii Cluniacensis ordinis dicit pars Cluniacensis abbatem et conventum Sancti Egidii esse Cluniacensis ordinis et hoc offert se probaturam Contra terciam exceptionem de privilegio seu indulgentia dicit pars Cluniacensis quod non credit illud privilegium seu indulgentiam a Romana curia emanasse quod si tamen optentum fuerit dicit illud non obstare eo quod est generale cui derogatur per speciale rescriptum maxime cum dominus Viennensis utatur vice domini pape in hac causa et ille facit cujus auctoritate fit Item alia ratione non valet eo quod sit nimis generale et generalitas talis a jure reprobetur Nos autem dictus archiepiscopus dictis partibus diem assignavimus videlicet in crastinum Inventionis Sancte Crucis apud Viennam ad probandum super predictis exceptionibus et replicationibus quod partes probare voluerint et ad inter loquendum super predictis et ad respondendum libello parti abbatis et conventus Sancti Egidii oblato

Markups

Names Markup:



Anno Domini MCCXLIII VII kalendas marcii comparuerunt coram nobis J[ohanne] Viennensi archiepiscopo a domino papa delegato abbas Cluniacensis pro se et conventu suo ex una parte et B[ertrandus] Petri operarius monasterii Sancti Egidii pro abbate et conventu Sancti Egidii ex altera et ad petitionem dicti B Petri ostensum fuit rescriptum domini pape quod incipit []embed Instante vero dicto abbate Cluniacensi pro se et conventu suo ut pars altera responderet libello dicta pars excipiendo proposuit se non teneri respondere multiplici ratione Primo quia cum in rescripto domini pape inter alia contineretur quod cum abbas et conventus Sancti Egidii Cluniacensis ordinis Uticensis diocesis [] cum monasterium Sancti Egidii non sit in Uticensi diocesi set in Nemausensi littere domini pape non valent et ideo non cogitur quis per eas alicui respondere Item cum in predictis litteris domini pape contineatur abbas et conventus Sancti Egidii Cluniacensis ordinis cum nec abbas nec conventus Sancti Egidii sint Cluniacensis ordinis littere impetrate fuerunt suggesta falsitate et ob hoc debent prorsus viribus carere nec per eas cogitur quis cui respondere Item monasterium Sancti Egidii habet privilegium seu indulgentiam de non respondendo alicui moventi contra ipsum novam questionem nisi solummodo coram summo pontifice et propter hoc cum in litteris domini pape nulla mentio habeatur de indulgentia predicta predicte littere domini pape non valent nec per eas dominus abbas et conventus Sancti Egidii debuerunt in judicium evocari Unde petit dictus procurator dictorum abbatis et conventus Sancti Egidii dominum abbatem et conventum Cluniacensem sibi propter predicta condempnari in expensis a tempore citationis occasione ipsius factis Contra quas exceptiones replicatum extitit ex parte Cluniacensium in hunc modum Et primo contra primam quia cum illa verba Uticensis diocesis posita fuerint in rescripto domini pape per ignorantiam impetrantis et sit talis falsitas qua non suggesta littere nichilominus haberentur patet quod rescriptum domini pape non obstante predicta exceptione valet et per ipsum potest pars adversa conveniri et etiam si nunquam esset facta mentio de diocesi rescriptum apostolicum nichilominus valeret Contra secundam exceptionem qua dicitur Sancti Egidii Cluniacensis ordinis dicit pars Cluniacensis abbatem et conventum Sancti Egidii esse Cluniacensis ordinis et hoc offert se probaturam Contra terciam exceptionem de privilegio seu indulgentia dicit pars Cluniacensis quod non credit illud privilegium seu indulgentiam a Romana curia emanasse quod si tamen optentum fuerit dicit illud non obstare eo quod est generale cui derogatur per speciale rescriptum maxime cum dominus Viennensis utatur vice domini pape in hac causa et ille facit cujus auctoritate fit Item alia ratione non valet eo quod sit nimis generale et generalitas talis a jure reprobetur Nos autem dictus archiepiscopus dictis partibus diem assignavimus videlicet in crastinum Inventionis Sancte Crucis apud Viennam ad probandum super predictis exceptionibus et replicationibus quod partes probare voluerint et ad inter loquendum super predictis et ad respondendum libello parti abbatis et conventus Sancti Egidii oblato