Charter Document - 02194811

Charter Document - 02194811


Charter Number: 02194811
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Revocation
Date: 1244
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Coram vobis domine archiepiscope Vihennensis judice a domino papa delegato proponunt abbas et conventus Cluniacensis quod cum abbas et conventus Sancti Egidii Nemausensis diocesis Cluniacensis sint ordinis et conventus teneatur de ordine Cluniacensi sibi abbatem assumere si de gremio proprio non elegerint et in quibusdam aliis juribus eisdem Cluniacensibus etiam teneantur prout in compositione domini Innocentii pape secundi inter abbaciam Cluniacensem et abbaciam Sancti Egidii factam et aliis instrumentis continetur monachi tamen Sancti Egidii tenorem dicte compositionis infringerunt contrarium in aliquibus faciendo et maxime quia Poncium quondam Salmodiensem abbatem in suum receperunt abbatem unde petunt dicti abbas et conventus Cluniacenses sibi super hiis satisfieri et tenorem compositionis in posterum inviolabiliter observari petunt etiam expensas propter hoc factas et protestantur faciendas et hec petunt salvo jure addendi et deminuendi []