Charter Document - 02194804
| Charter Number: | 02194804 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Notification |
| Date: | 1243 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Reverendo patri ac domino H[ugoni] Dei gratia abbati Cluniacensi frater Stephanus subprior totusque conventus Romani Monasterii salutem et obedientiam debitam ac devotam Paternitati vestre supplicantes innotescimus quod W de Rosselynus mandato prioris et prioris claustralis et dominorum in ordine Cluniacensi visitator in Alemania feria tercia post Palmas venit apud Romanum Monasterium causa visitationis quem prout debuimus benigne recepimus et honeste Eundem vero prior et nos rogavimus humiliter et devote ut ibidem moram faceret quousque obedienciarios et monachos nostros absentes bona ecclesie nostre inquirentes ad dictam visitationem presentialiter haberemus Quos attendere recusavit Sed statim litteris visitationis ostensis in capitulo in visitatione prout placuit processit ac recessit affirmans quod esse domus Romani Monasterii quod modo inquisierat et adhuc per quatuor annos prius noverat diceret et ostenderet ubi deberet Unde credimus et speramus quod propter consanguineitatem et affinitatem quam habet erga dominum Guemardum priori nostro et conventui Romani Monasterii odium deferat dissensionemque inter nos et priorem libenter poneret per quam ecclesia Romani Monasterii magnum reciperet detrimentum Super quo paternitati vestre flendo supplicamus et quesumus quatinus verbis dicti W de Rosselynus si quid contra priorem et nos egerit aut dixerit non credatis cum in spirit[u]alibus et temporalibus facta nostra secundum Deum et homines commendentur De hiis vero si in aliquibus dubitaveritis rogamus et obsecramus vos in Domino quatinus cum priore nostro si vobis placuerit duos viros idoneos et honestos nobis transmittatis qui esse domus nostre secundum Deum et ordinem inquirant et corrigant corrigenda Actum anno Domini MCCXLIII
