Charter Document - 02194803

Charter Document - 02194803


Charter Number: 02194803
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1243
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Reverendo in Christo patri H[ugoni] Dei providencia abbati Cluniacensi frater R dictus abbas Moisiacensis salutem et obedienciam tam debitam quam devotam cum omni reverencia et honore Paternitati vestre insinuacione presencium intimamus quod cum de persona venerabilis et karissimi fratris nostri W de Becenis in Figiacensi ecclesia nuper fuerit electio celebrata nos ipsius personam cognoscentes litteratam idoneam et honestam tamquam ejus cujus conversatio nobis ab infantia fuit nota ipsam electionem auctoritate vestra confirmavimus Predictus vero W promissit in manu nostra coram multis tam clericis quam laicis obedienciam et fidelitatem vobis et successoribus vestris et Cluniacensi ecclesie in perpetuum observandam Promissit etiam quod eamdem promissionem sollempnizaret coram vobis in Cluniacensi ecclesia infra annum Datum Cluniaci anno Domini MCCXLIII