Charter Document - 02194801
| Charter Number: | 02194801 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Sale |
| Date: | 1243 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
[Universis presentes] litteras inspecturis Seguinus Dei gratia Matisconensis episcopus salutem in vero salutari Quoniam labilis est memoria hominum et omnium habere memoriam divinitatis est pocius quam humanitatis idcirco perpetua scriptura debet muniri quod posset processu temporis adnullari Notum igitur facimus universis quod dominus Guichardus dictus Descalciatus de Montagnaco miles in nostra presentia constitutus sciens prudens ac spontanea voluntate vendidit concessit et tradidit pro pretio sexaginta quinque librarum Cluniacensis monete viris religiosis [et] in Christo carissimis Hugoni abbati Cluniacensi ejusque successoribus et conventui ejusdem loci [ipso] abbate recipiente possessionem et dominium pro se et successoribus suis et ecclesia Cluniacensi quicquid habuit tenuit et possedit aliquo tempore habet tenet possidet vel quasi per se vel per alium vel habere potuit vel potest quoquo modo in villa Sancti Pontii ac pertinentiis ejusdem loci ipso abbate recipiente in terris hominibus reditibus usagiis gardis justitiis servitutibus nemoribus aquarum decursibus pratis pascuis viis semitis consuetudinibus et generaliter in omnibus aliis nichil penitus sibi vel heredibus aut successoribus suis retento in villa et appendiciis supradictis Dedit etiam et concessit omnes actiones et jura quos habet vel habere potest quoquo modo in omnibus supradictis dictis abbati et conventui omnia per se abdicans et in ipsos abbatem et conventum Cluniacenses pro se et suis successoribus transferens pleno jure Et si forte res supradicte valeant ultra precium memoratum donavit et concessit Deo et beate virgini Marie et beatis apostolis Petro et Paulo et Cluniacensi ecclesie pro se et successoribus suis plus valens in elemosinam in perpetuum habendam ac pacifice possidendam Et de supradictis omnibus se devestivit et dictum abbatem nomine ecclesie Cluniacensis investivit et in corporalem et vacuam possessionem induxit Promittens [quoque] prestito super sancta Dei evangelia juramento pro se et successoribus suis dictis abbati et conventui venditionem istam et omnia superius expressa in perpetuum rata et firma habere et tenere nec aliquo modo contra venire directe vel indirecte per se vel per alium nec re nec verbo nec de jure nec de facto Promisit etiam sub eodem juramento pro se et successoribus suis dictis abbati [et successoribus] et conventui se pro eis opponere et ipsos in juditio et extra juditium cum expensis [propriis] suis deffendere si aliquis [quod absit] processu temporis supra dictis rebus vel earum aliqua seu super [jure pertinenti] ad eas eos impeteret vel in causam traheret seu alio modo quolibet molestaret Et si [quod absit] res predictas vel earum aliqua[m] in juditio vel per juditium evinci contingeret ipsos bona fide secundum jus et equitatem in omnibus servaret indemnes ac etiam [de evictione teneretur eisdem Confessus est etiam sub prestito juramento se res predictas vel earum aliquam in feodum vel in casamentum ab alio quam a Cluniacensi ecclesia non tenere et nulli predictas res vel earum aliquam donasse vel dominium vel possessionem earum in aliquem transtulisse nec recognitionem aliquam fecisse vel se facturum promisisse De dictis vero sexaginta quinque libris confessus est sub eodem juramento sibi fuisse a dictis abbate et conventu plenarie satisfactum renuncians [] Si vero predictas conventiones sicut superius sunt expresse in toto vel in parte non observarent [quod absit] miles predictus voluit et concessit ut abbas et conventus predicti ipsum coram quo maluerint judice ecclesiastico scilicet vel seculari omni exceptione remota valeant convenire Quod si idem miles et heredes vel successores sui predicta omnia non servarent vel contravenire aliqua occasione presumerent dictis abbati et conventui omnia dampna que propter hoc sustinerent tenerentur integraliter resarcire Omnia ista se bona fide observare et attendere stipulando promisit dictus miles pro se et heredibus suis et successoribus sub prestito juramento] inde etiam obligans realiter et personaliter stipulando se et omnia bona sua mobilia [et immobilia ubicumque posita acquisita et acquirenda] Item concessit et voluit pro se et successoribus ac heredibus suis quod si ipsum vel heredes aut successores suos in posterum contra premissa vel eorum aliquod venire contigerit nos et successores nostri [in personas eorum excommunicationis et in terram suam interdicti sententias promulgemus] quod nos instante milite supradicto facere promisimus et tenemur In cujus rei testimonium et munimen ad preces sepe fati militis sigillum nostrum presentibus litteris duximus apponendum Actum anno Domini MCC quadragesimo tercio mense octobri
