Charter Document - 02194800
| Charter Number: | 02194800 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Papal |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1243 |
| Date type: | Internal, Calendar, Papal |
| Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Innocentius Episcopus servus servorum Dei venerabili fratri Episcopo Cabilonensi salutem et Apostolicam benedictionem Dilecti filii Abbas et Conventus Cluniacensis Monasterii sua nobis insinuatione monstrarunt quod cum plures obligati eris onere alieni in suorum Monasteriorum Cemeteriis tumulentur creditores illorum eos occasione debitorum hujusmodi in causam trahunt sepius et injuste fatigant gravibus laboribus et expensis ex quo claustrale otium non modicum perturbatur Quia vero eorumdem Abbatis et Conventus gravamen indebitum conniventibus oculis pertransire nec volumus nec debemus fraternitati tue per Apostolica scripta mandamus quatinus non permittas ipsos in predictis nisi alia rationabilis causa subsit a talibus creditoribus indebite molestari molestatores hujusmodi per censuram Ecclesiasticam appellatione postposita compescendo Datum Anagnie VII Kalendas Octobris Pontificatus nostri anno primo
