Charter Document - 02194795
Charter Number: | 02194795 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Obligation |
Date: | 1243 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Universis presentes litteras inspecturis magister Guillermus archidiaconus Masticonensis salutem in Domino Universitati vestre notum fieri volumus quod constitutus in nostra presentia dominus Hugo de Petra Campi miles obligavit majori priori Cluniacensi nomine Cluniacensis ecclesie condeminiam suam que dicitur de Venes et etiam quicquid habet in stanno de Sancto Ypolito vel in terra in qua situm est dictum stannum item quicquid inde debuit percipere a tempore quo ecclesia Cluniacensis tenuit stannum antedictum pro centum solidis Cluniacensis monete de quibus conffessus est coram nobis sibi satisfactum fuisse in pecunia numerata Convenit siquidem inter dictum H et ecclesiam quod ipsa ecclesia de fructibus condemine predicte nichil percipiet usque ad tres annos In qarto vero anno et aliis sequentibus debent dicti centum solidi persolvi de fructibus antedictis In cujus rei testimonium ad petitionem dicti H tradidimus Cluniacensi ecclesie presentes litteras sigilli nostri munimine roboratas Actum anno Domini MCCXL secundo feria IIII post dominicam qua cantatur Reminiscere