Charter Document - 02194793

Charter Document - 02194793


Charter Number: 02194793
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Acceptance
Date: 1242
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Reverendo patri ac domino H[ugoni] Dei gratia Cluniacensi abbati A divina permissione Mauziacensis abbas salutem [] Novit ille qui omnia novit antequam fiant tamquam tristitiam et dolorem patimur de captione vestra et de detentione et nullum potest esse nobis remedium nisi per deliberationem vestri corporis quod corporaliter videamus super quo requireremus festinum medicamentum Veruntamen scire desideramus quomodo est vobis quia nos per Dei gratiam sani sumus et incolumes quod de vobis si posset fieri cotidie affectaremus Et cum prior vester Siviniacensis viam universe carnis de novo sit ingressus paternitatem vestram de qua multum confidimus duximus exorandam quatinus desolationi ipsius prioratus compaciendo et ejus utilitatem attendendo eumdem prioratum viro provido et discreto sicut novit vestra paternitas fratri P decano Langiaci concedatis et placeat vobis facere quod rogatur quia non tantum utilitas ejusdem prioratus acquiritur sed decus et commodum ecclesie Cluniacensis procuratur Vel si ad presens istud facere vobis non sit licitum saltim mandetis priori vestro Cluniacensi ne ibidem aliquem instituat in priorem quousque veneritis ad partes nostras Valete et quicquid vobis placuerit nobis remandetis Datum die dominica in festo beati Andree anno Domini MCC quadragesimo secundo