Charter Document - 02194789

Charter Document - 02194789


Charter Number: 02194789
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Recognition
Date: 1241
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): People of Medieval Scotland
CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Universis presentes litteras inspecturis W permissione divina ecclesie Glasguensis minister salutem eternam in Domino Noverit universitas vestra quod constitutus in nostra presentia vir religiosus Walterus prior de Passelet nostre dyocesis habens litteras speciales abbatis et conventus de Passelet ad petendum pro eisdem reconciliationem et Cluniacensis ordinis unitatem et ad faciendum ea omnia que hujusmodi negocium requirebat coram nobis pro suo monasterio est confessus quod ipsum monasterium de Passelet tamquam monasterium Cluniacensis ordinis Cluniacensi monasterio est subjectum Licebit autem conventui de Passelet cedente vel decedente abbate suo prout Dominus eis inspiraverit quem decreverint eligere sibi et preficere in abbatem de gremio ipsius ecclesie vel ordinis et non aliunde qui creatus abbas primo vel secundo anno sue creationis personaliter ad Cluniacense monasterium accedet et abbati Cluniacensi obedientiam promittet et faciet manualem et postmodum de septennio in septennium dictum monasterium in propria persona vel per procuratorem idoneum visitabit Et dictum monasterium de Passelet abbatem Cluniacensem et visitatores suos benigne recipiet et correctiones et instituta Cluniacensis ordinis observabit et procuratori vel camerario Cluniacensi in Anglia commoranti duas marchas argenti recognitionis nomine annuatim persolvet et ab omnibus aliis exactionibus erit liberum et immune et gaudebit omnibus eisdem privilegiis et immunitatibus quibus ordo Cluniaci est munitus et sua propria privilegia et libertates usitatas huc usque in posterum obtinebit Ad hec autem omnia fideliter observanda et tenenda firmiter nos et successores nostri per substractionem beneficiorum ecclesiasticorum et aliis modis omnibus cum a dicto abbate Cluniacensi requisiti fuerimus sine dilatione et occasione prefatos abbatem et conventum de Passelet compellemus In horum autem memoriam et testimonium sigillum nostrum presentibus litteris duximus apponendum Datum et actum anno Domini MCC quadragesimo mense martio