Charter Document - 02194781

Charter Document - 02194781


Charter Number: 02194781
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Promise
Date: 1240
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Reverentissimo patri ac domino amantissimo H[ugoni] Dei gratia abbati Cluniacensi frater Stephanus humilis prior Sancte Marie de Teffordia totusque ejusdem loci conventus salutem et devotam obedientiam usque ad mortem Licet domus vestra Teffordensis quam vestro et Cluniacensis ecclesie nomine custodimus adeo sicut novit vestra paternitas debitorum onere sit oppressa quod vix adiciet ut resurgat attendentes tamen desolacionem matris nostre dicte Cluniacensis ecclesie cum filiali devocione in quantum possumus condolemus Maluimus languere diucius quam capud nostrum omnino intereat nec quam possit nobis inobedientie crimen obprobriosum ascribi Et inde est quod vobis significamus tenore presentium promittentes quod infra instans vestrum capitulum generale quod dante Deo celebrabitur tertia dominica post Pascha mittemus ad vos solempnem nuncium nostrum ad inplorandum vestre misericordie levidinem et ad satisfaciendum vobis ultra nostrarum virium facultates de decima quam dominus papa vobis precipit exiberi Speramus tamen effectum vestre mansuetudinis optinere ne [quod absit] jugum nimie oppressionis nos atterat et confundat Datum feria quarta post dominicam qua cantatur Reminiscere