Charter Document - 02194777
| Charter Number: | 02194777 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Election |
| Date: | 1240 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Venerabili et karissimo patri domino H abbati Cluniacensi frater P custos ordinis Monasterii Novi et ipsius ecclesie totus conventus cum debita reverencia et obediencia salutem Propter pericula que videbantur ecclesie nostre imminere super absencia pastoris quo vaccabat ecclesia nostra nos in electione prioris nostri Ol processimus ad cujus electionis confirmationem dilectos fratres nostros Hernaudum priorem de Moleriis et Stephanum prepositum nostrum atque Guillermum Otonem comdam abbatem Anguarie ad vos et sanctissimum conventum Cluniacensem destinamus Verum quia ipsa electio videbatur esse facta contra privilegia Cluniacensis ecclesie ipsam consilio Cluniacensis conventus et voluntate ipsius electi et nostrorum nunciorum infirmastis Postmodum quicquid tam de infirmatione electionis illius per vos et conventum vestrum et nuncios nostros quam de abbate instituendo ordinastis ratum habemus et firmum caveri volentes futuris temporibus ne predicta electio juri Cluniacensis ecclesie prejudicium inferat aut detrimentum
