Charter Document - 02194776
Charter Number: | 02194776 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1240 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Sanctissimo patri ac domino abbati Cluniacensi ac sacro conventui P custos ordinis Monasterii Novi et ipsius ecclesie totus conventus promptam cum omni devocione obedienciam Quia frequenter legimus quod jacula que previdentur minus ledunt ideo ad evitanda pericula que nobis eminebant karissimos et venerabiles fratres nostros H priorem nostrum et P armarium ad vos et conventum Cluniacensem destinamus per ipsos et per litteras nostras patentes devotissime supplicantes ut ad ecclesiam nostram pariter et vestram descenderet is ipsi indemnitati attencius provisurus et eam penitus ordinaturus et etiam que corrigenda essent in eadem ecclesia regulariter corrigentes Sperabamus enim quod quanto magis ipsi nuncii digniores inter nos fide inveniebantur tanto cicius ad executionem petitionis nostre animum vestrum possent inclinare Verum quia impedientibus negociis usque modo venire distulistis que urgente necessitate fecimus vobis ad quem post Deum tota nostra actio unicum habet respectum notificamus Noverit ergo sanctitas vestra quod cum dominus P abbas Monasterii Novi nimia proprii corporis anxietate cruciaretur et tantus esset dolor egritudinis quod nullam in agendis suis concederet facultatem abbatie sue omnino renunciavit Tunc vero in arto positi et timentes ne suadente diabolo inter nos suscitarentur divisiones et [s]cismata vel malicia principis contra libertatem ecclesie nostre et jurisdictionem et dominium quod habetis in eadem ecclesia aliqua instruderetur persona juxta regulam beati Benedicti convenientes in unum et dignitatem vestram integram in omnibus retinentes cum timore Dei et reverencia venerabilem et karissimum fratrem nostrum et monachum vestrum Benedictum Ullac priorem Monasterii Novi unanimiter et concordes in nostrum elegimus pastorem pariter et abbatem Et quia electio ista ad honorem Dei et tocius ecclesie Cluniacensis et etiam ad profectum ecclesie nostre quantum perpendere possumus facta esse dignoscitur supplicamus universitatis vestre sanctitati quatinus electionem nostram tam rationabiliter factam amore Dei si placet confirmetis et bonus ecclesie nostre in prosequenda appellatione contra episcopum Pictavensem tamquam proprium bonus suscipiatis ita ut ecclesiam nostram de manu eripiatis aliena et ipsam deinceps vestram possideatis propriam