Charter Document - 02194771
Charter Number: | 02194771 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Recognition |
Date: | 1240 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Universis presentes litteras inspecturis R divina miseratione Belvacensis ecclesie minister humilis in Domino salutem Noveritis nos a viris religiosis abbate et conventu Cluniacensi domum sive prioratum de Buriaco amotis inde monachis secundum quod in litteris dictorum abbatis et conventus plenius continetur recepisse imperpetuum sub annuo censu scilicet septuaginta librarum Parisiensium singulis annis infra octabas Sancti Martini hyemalis eisdem persolvendarum pro dicta domo et pertinentiis suis ita quod si in dicti census solutione nos vel successores nostri deficeremus dicti abbas et conventus dictam domum in manu sua tenerent donec de dicto censu eis a nobis vel a successoribus nostris plenius esset satisfactum Pertinentie autem dicte domus he sunt scilicet viginti quinque arpenta vinearum sita apud Buriacum Angiacum Moyacum et Meraz una carrucata terre sita apud Dominici Locum et Buriacum quindecim arpenta pratorum sita apud Buriacum et Angiacum quindecim arpenta nemoris et alneti sita apud Dominici Locum et Buriacum hospites circiter quinquaginta qui valent circiter septem libras annuatim duodecim modii tam bladi quam avene annui redditus et decima vini que valet circiter quatuor modios vini annuatim Hec autem omnia apud nos vel successores nostros sine divisione aliqua cum omni integritate permanebunt ut si nos vel successores nostros in solutione septuaginta librarum predictarum deficere contingeret predicta omnia dicti abbas et conventus in manu sua tenebunt donec de dictis septuaginta libris et arreragiis plenius esset satisfactum Quod ut ratum sit et firmum presentes litteras sigilli nostri appensione duximus confirmandas Nos vero decanus et capitulum Belvacense predictas conventiones ratas et firmas habentes presentibus litteris ad hujus rei confirmationem sigillum capituli nostri duximus apponendum Actum anno Domini MCC quadragesimo mense novembri