Charter Document - 02194770
Charter Number: | 02194770 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Recognition |
Date: | 1240 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
R miseratione divina Belvacensis episcopus universis presentes litteras inspecturis salutem in Domino Noverit universitas vestra quod in presentia nostra constitutus Jacobus capicerius Drocensis clericus nobilis viri comitis Bolonie recognovit se teneri venerabilibus viris abbati et conventui Cluniacensi [] usque pro domo sua de Alneto Parisiensis diocesis quandiu vixerit [] usque in anno procurare Post decessum vero [] usque fuerit satisfactum Dictus autem Jacobus fecit fidelitatem [] usque non alienabit Promisit etiam bona fide [] usque revocabit Et hec omnia supradicta promisit dictus Jacobus coram nobis se observaturum bona fide In quibus si defecerit idem Jacobus nos ad omnes redditus quos habet in diocesi nostra assignaremus ad petitionem predictorum abbatis et conventus donec eisdem esset plenius satisfactum In cujus rei testimonium et munimen ad petitionem dicti Jacobi sigillum nostrum presentibus litteris duximus apponendum Actum anno Domini millesimo ducentesimo quadragesimo in die beati Dionisii