Charter Document - 02194766

Charter Document - 02194766


Charter Number: 02194766
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1224
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Universis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis Jacobus capicerius Drocensis clericus nobilis viri comitis Bolonie salutem in Domino Noverit universitas vestra quod cum venerabiles viri frater Hugo humilis abbas Cluniacensis totusque ejusdem loci conventus domum suam de Alneto Parisiensis dyocesis mihi concesserint per consilium venerabilium virorum de Caritate et Sancti Martini de Campis Parisiensis priorum ad vitam meam tenendam libere et possidendam ego teneor eisdem singulis annis solvere apud Sanctum Martinum de Campis in Purificatione beate Marie sexaginta libras Parisiensium nomine annue cense et procurare ibidem duos monachos regulariter in victu et vestitu et alia domus onera sustinere et dictum abbatem si ad locum venerit bis in anno procurare Si vero dicti monachi in dicta domo minus honeste se habeant ad petitionem meam ambos vel eorum alterum dicti abbas et conventus vel prior Sancti Martini amoverent et alios vel alium ipsi vel idem prior ibidem mitterent Promiserunt vero mihi dicti abbas et conventus bona fide quod nec per ipsos nec per alios nomine eorum me vel meos super dicta domo vel ejus pertinenciis vexabunt sive infestabunt nec procurabunt meam vexationem nec facient procurari Sed si contingeret quod super dicta domo vel ejus appendiciis per ipsos vel per aliquem ipsorum vel suorum auctoritate litterarum apostolicarum sive indulgentiarum impetratarum jam vel de cetero impetrandarum vel alio quolibet modo inquietarer vel infestarer dicti abbas et conventus mihi ad interesse tenerentur Post decessum vero meum sepe dicta domus ad ipsos quita et libera cum omni melioratione sua revertetur Sed de mobilibus ibidem existentibus ad voluntatem meam disponere potero dum tamen in festo beati Johannis Baptiste quita remaneat et in tali statu in quo nunc est quoad animalia segetes et agriculturam et de pensionibus transacti termini ante dictum festum ipsis fuerit satisfactum Status vero dicte domus in litteris prioris Sancti Martini et litteris meis plenius continetur Ego autem feci fidelitatem ecclesie Cluniacensi et juravi quod jura et possessiones dicte domus pro posse meo bona fide tuebor et quod dictas possessiones non alienabo Promitto etiam bona fide quod si aliqua jura vel possessiones dicte domus sunt alienata quod ea [ad] jus et proprietatem dicte domus pro posse meo legitime revocabo In cujus rei testimonium et munimen sigillum meum presentibus litteris dignum duxi apponendum Actum anno Domini MCC quadragesimo mense julio