Charter Document - 02194765
Charter Number: | 02194765 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1240 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Reverentissimo domino patri in Christo Hugoni summa Dei providentia abbati Cluniacensi humiles priores de Berbezillo et de Roncenac salutem et debitam in omnibus obedientiam usque ad mortem Cum nos pro mandato vestro adque licentia nuper apud Sanctum Laurentium de Bercogol personaliter accederemus causa inquirendi utrum G prior ejusdem loci per visitatores anni preteriti amotus fuerat a dicto loco et qualiter absque vestri gratia ibidem se intruserat postmodum mandantes nobis insuper quod eum amoveremus ab eodem loco si fuerat amovendus et si forte contra mandatum vestrum inobediens esse presumeret aut rebellis vobis rescriberemus et ut preterea per captionem corporis sui si necesse esset eundem cogeremus assignantes ei mansionem apud Mougon ex parte vestra Nobis vero existentibus [in] dicto loco causa proprie mandatum hujusmodi fideliter exequendi adque diligenter inquirentibus de amocione dicti G qualiter fieret quia cum per quosdam fratres nostros monachos et alios multos homines didicerimus ipsum fuisse amotum ex mandato proprio visitatorum nos volentes deinde procedere ulterius secundum quod nobis injunctum fuerat a vobis dictus G noluit adquiescere dictis nostris Adduxerat enim ibi secum quam plurimos homines seculares contra mandatum vestrum pocius litigantes quorum consilio nobis et mandato vestro per verba singula respondebat Et sicut postmodum pro certo dici audivimus servientes senescalli nobis insidias foris tetenderant tali modo quod si nos corpus suum caperemus equitaturas nostras sine dubio per violentiam auferrent a nobis adque ipsum ut dicitur liberarent Certum est enim quia conduxerat omnes istos tam litigantes quam servientes adque distribuerat illis bona domus ut eum in hoc casu specialiter sustinerent Et quoniam timebamus ne pravum scandalum super horiretur in quantum potuimus pacienter nos habuimus erga illum amoventes eum a dicto loco tam pro diffamatione corporis sui quam pro dissipacione domus et assignantes eidem mansionem apud Mougo vobis vindictam penitus reservantes Preterea accepta licencia et habito a vobis mandato recedendi homines domus et animalia capi fecit a ballivis et senescallis terre et ipse personaliter accessit ad locum prioratus cum senescallo asserens se esse priorem dictam domum per vim cupiens retinere Quapropter pater sanctissime vestram clemenciam suppliciter exoramus quatinus si dictus G ad vos diverterit super his factis disciplinam a vobis accipiat competentem et si vobis placeat taliter illum habeatis aut haberi faciatis ne quod multum desiderat ut dicit genti vestre damnum aliquod facere valeat et quod absit Valete domine Datum sexta feria post festum beati Jacobi anno Domini millesimo ducentesimo quadragesimo