Charter Document - 02194761
| Charter Number: | 02194761 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1240 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar |
| Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Venerabili patri ac domino in Christo karissimo domino H[ugoni] Dei gratia abbati Cluniacensi frater V prior de Bromholm et ejusdem loci conventus salutem et debitam in omnibus obedientiam et reverentiam Desolationem nostre matricis ecclesie attendentes que inter ceteras mundi ecclesias nobilis semper est habita ipsam relevare oppressam congruo optamus subsidio Refrigescente tamen caritate propter quod more solito elemosinas pauperum tam opulenter non recipimus potestas juvandi nostre non respondet voluntati Verum quod possumus inpendere volumus Mittimus igitur ad vos fratrem Johannem ecclesie nostre monachum et dilectum clericum nostrum Adam de Bromholm ad componendum vobiscum super decima bonorum nostrorum auctoritate apostolica a nobis petita ratum et gratum habituri quicquid per ipsos super dicto negotio factum fuerit Datum apud Bromholm XIII kal aprilis anno Domini MCCXXXVIIII
