Charter Document - 02194751

Charter Document - 02194751


Charter Number: 02194751
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Composition
Date: 1239
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Notum sit presentibus et futuris quod cum controversia esset inter Cluniacensem et Balmensem ecclesias super subjectione obedientia et reverentia quam dominus Cluniacensis abbas ab abbate et monachis Balmensibus sibi deberi in multis articulis asserebat de quibus articulis abbas et monachi Balmenses quosdam nullatenus admitebant proponentes quod aliqua ab eis minus debite petebantur tandem diligenti discussione facta consentientibus partibus ita fuit super predicta subjectione obedientia et reverentia declaratum et ab utraque parte receptum et inviolabiliter approbatum videlicet quod quotienscunque Balmensis ecclesia pastore fuerit viduata conventus ejusdem ecclesie hoc denunciabit ecclesie Cluniacensi scilicet domino abbati si presens fuerit vel si fuerit prope Cluniacum ad duas ad plus dietas Alioquin denunciabunt priori aut ipso absente priori claustrali aut aliis de ordine si prior claustralis absens fuerit et petent licentiam eligendi Que licentia debet eis benigne et sine difficultate concedi Alioquin ipsi Balmenses nichilominus ad electionem procedent Item ydoneam personam de gremio Cluniacensis ecclesie et non aliumde eligent Electum hujusmodi domino abbati Cluniacensi presentabunt ut ab eo secundum Deum et ordinem confirmetur Faciet ei obedientiam manualem et recipiet ab eodem baculum pastoralem Et etiam jurabit ei et ecclesie Cluniacensi fidelitatem salvo jure ecclesie Balmensis Item cum dominus abbas Cluniacensis ad Balmensem ecclesiam venerit tamquam patrem abbatem honorifice cum processione eum in capite et in membris recipient et collocato sibi in claustro sedili ipso ibi residente omnes ad ipsum venient et manus suas inter manus domini abbatis ponentes recipientur singuli ab eo in osculo pacis nichil amplius proferentes Item abbas Balmensis in Cluniacensi ecclesia vel alibi super alios abbates ordinis sedem habebit preter solum Moysiacensem qui est superior Item Balmensem ecclesiam cum dominus abbas Cluniacensis voluerit poterit visitare et corrigere correctione digna aut ad hoc officium priorem Cluniacensem vel priorem claustralem vel aliquem de sociis in ordine vel aliquam personam autenticam utpote unum de prioribus conventualibus semel in anno destinare Et hoc idem intelligimus de menbris Balmensis ecclesie quantum ad dominum abbatem si ibi personaliter voluerit visitare Qui visitator vel visitatores si aliqua correctione digna invenerint abbati Balmensi denunciabunt ut ea corrigat et emendet Quod si noluerit aut non potuerit per dominum abbatem Cluniacensem vel diffinitores generalis capituli que correctione digna inventa fuerint corrigentur Hec omnia sicut superius declarata sunt nos frater Hugo Cluniacensis abbas et totus ejusdem loci conventus et nos Oddo abbas Balmensis et totus ejusdem loci conventus recepimus approbamus et confirmamus Ad cujus rei firmitatem et perpetuam evidentiam presentem scripturam sigillorum nostrorum munimine fecimus roborari Datum anno Domini MCCXXX nono in crastino Pentecostes