Charter Document - 02194742

Charter Document - 02194742


Charter Number: 02194742
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quittance
Date: 1239
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Viro discreto et religioso domino et amico suo karissimo abbati Cluniacensi et amicis suis carissimis domino Jofrido Viridi Petro et Jofrido de Bosco burgensibus Cluniaci dominus Galterus de Savianges et Guillermus frater suus salutem et amorem Noveritis quod nos Bernardum de Chaponaio et Matheum de Fuer cives Lugdunenses quittavimus omnino et absolvimus de captione quam ipsis fecimus prope Plimernum in procin[c]tu itineris sui ad nundinas Lagniaci proximo preteritas Vos etiam qui pro ipsis occasione hujus captionis nobis respondebatis similiter quittavimus et absolvimus Vestris vero litteris domine abbas Cluniacensis quas super hoc habuimus renuntiamus penitus Et si aliquis ipsas pretenderet nullius reputamus esse valoris Et quia sigillum non habemus dominum ducem rogavimus ut sigillum suum faceret apponi Datum apud Belnam die mercurii proxima ante mediam Quadragesimam anno Domini MCCXXX octavo