Charter Document - 02194741

Charter Document - 02194741


Charter Number: 02194741
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Promise
Date: 1239
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Reverentissimo in Christo patri ac domino amantissimo H[ugoni] Dei gratia Cluniacensi abbati frater Th humilis prior domus Sancti Andree de Norhamtona totusque ejusdem loci conventus salutem et devotam obedientiam usque ad mortem Licet domus nostra non solum debitorum onere quod tantum est quod fere succumbere nos oportet immo etiam aliis incommoditatum incursibus innumeris sit oppressa matri tamen Cluniacensi ecclesie que sicut audivimus tanta est oppressione gravata quod sine summi pontificis clementi provisione non potest aliquatenus relevari filiali compatientes affectu malentes diutius languere quam capud nostrum omnino intereat vestre paternitati significamus presentibus litteris promittentes quod infra instans capitulum generale quod actore Deo celebrandum est dominica tertia post Pascha ad vos mittemus nostrum sollempnem nuntium qui nomine nostro vobiscum componet de summa et terminis decime triennii prout in mandato apostolico continetur de vestre tamen benignitatis misericordia potissime confidentes que nisi nobis subvenerit in hac parte subjacere cogimur perpetue paupertati Datum die lune proxima Epiphanie anno Domini MCCXXXVIII