Charter Document - 02194738

Charter Document - 02194738


Charter Number: 02194738
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Promise
Date: 1238
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Reverentissimo patri ac domino H[ugoni] Dei gratia abbati Cluniacensi frater Stephanus humilis creatura sua prior domus monachorum Theffordie salutem et debitam cum omni humilitate obedientiam usque ad mortem Licet sicut novit vestra paternitas domus nostra nimio prematur onere debitorum matris tamen nostre Cluniacensis ecclesie desolationem devotius attendentes et eidem filiali compatientes affectu volentesque et mandato parere apostolico et vestre in omnibus satisfacere voluntati vobis presentium tenore promittimus bona fide quod nos vobis vel mandato vestro persolvemus decimam omnium proventuum et reddituum domus nostre usque ad triennium prout in mandato apostolico continetur loco et terminis statuendis a vobis In cujus rei testimonium presentes litteras vobis transmittimus sigilli nostri munimine roboratas Actum apud Bermodeseiam in die Sancti Martini [h]yemalis anno Domini MCC tricesimo octavo