Charter Document - 02194736
Charter Number: | 02194736 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | 1238 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Universis presentes litteras inspecturis Hugo de Turre abbas Claromontensis et Guido frater ejusdem canonicus Claromontensis salutem in Domino Noverint universitas vestra quod cum domus de Artays Cluniacensis ordinis ad tantam devenisset paupertatem quod abbas Cluniacensis non posset invenire monachum per quem posset a suis oppressionibus relevari eam venerabili viro domno Guidone archidiacono Lugdunensi ad vitam suam duxit de bonorum virorum consilio commendandam sibi spiritualia reservando Ipse vero archidiaconus dicto abbati et ecclesie Cluniacensi ratione dicte domus fidelitatem promisit Tenetur etiam duobus monachis in eadem domo in victu et vestitu et in omnibus aliis honeste et regulariter necessaria providere et etiam quibuscumque personis aliis quibus ipsa domus providere tenetur dominum vero abbatem Cluniacensem visitatores et alios monachos et ministros Cluniacenses cum ad eandem domum venerint benigne recipi et quod congrue faciet procurari Item usque ad finem sex annorum omnia vera debita ipsius domus et pertin[en]tium solvet et omnia falsa debita infra triennium sententia vel solutione faciet omnino quictari Sciendum vero est quod quolibet anno sexaginta libras Viennenses debent per dictum archidiaconum persolvi de veris debitis dicte domus et si infra predictum triennium ipsa domus ad manum abbatis Cluniacensis deveniret et dicta solutio sive quittatio facta non esset sicut superius est expressum pro annis singulis de quibus facta non esset solutio dictas sexaginta libras abbati et ecclesie Cluniacensi persolvere teneretur et omnia dampna dicto abbati et ecclesie Cluniacensi restitueret que pro defectu ipsarum solutionum vel cujuslibet ipsarum eadem domus incurrisset super quibus dampnis staret juramento unius vel duorum qui super hoc scirent et dicerent veritatem de quibus presumi posset quod de statu et debitis domus pro maxima parte certitudinem obtinerent Item omnia male alienata et distracta vel usurpata ejusdem domus et pertinentiarum pro juribus suis ad jus et proprietatem ejusdem ecclesie revocabit nec aliquid de jure et possessionibus ejusdem ecclesie titulo alienationis seu venditionis vel alio aliquo modo distrahet obligabit vel alienabit nec etiam infeodabit Item quecumque in terminis vel infra possessionem parrochiarum ejusdem domus acquisierit exceptis castris constructis sine contradictione alicujus dicte ecclesie remanebunt libera et quieta Item in terris et possessionibus ejusdem domus et maxime in insula que ad dictam domum pertinet fortalitiam non construet sive castrum et ab aliquo construi non permittet monachum vel conversum non recipiet nec prebendam alicui assignabit nec mutuum contrahet unde domus vel pertinentia sive ordo Cluniacensis teneri possent sine abbatis Cluniacensis licentia speciali In omnibus contractibus semper excipiet domum seu pertinentia et Cluniacensem ordinem non teneri annis singulis tempore generalis capituli decem libras Viennenses pro censu abbati et ecclesie Cluniacensi solvet Omnia honera tam presentia quam superventura sicut alii de ordine Cluniacensi sustinebit et jura libertates consuetudines ejusdem ecclesie et pertinentium contra omnes homines manutenebit et defensabit Item si guerras habuerit ad domum de Artoys non mandabit neque exercitum ibidem congregabit et homines dicte ecclesie in dampnum vel gravamen alicujus nullatenus secum ducet nec in dicta domo homines suos sive alienos vel predam aliquam ab eisdem captam retinebit Ipso vero viam universe carnis ingresso vel ad aliam dignitatem translato sepe dicta domus cum omnibus pertinentiis et omni melioratione sua et omnibus mobilibus quecumque inventa fuerint ad abbatem et ecclesiam Cluniacensem ab omnibus debitis ut supradictum est quitta et immunis et libera penitus revertetur Hec omnia supradicta sine dolo tactis sacrosanctis euvangeliis per juramentum suum corporaliter prestitum fideliter et integre se serviturum et adimpleturum promisit fideijussores etiam dedit super hoc nobilem virum dominum Albertum de Turre patrem nostrum et Albertum filium ejus fratrem nostrum et dominum Hugonem de Vallibus custodem Sancti Stephani Lugdunensis et magistrum Bomp[ar]tum sacristam Sancti Justi Lugdunensis quorum quilibet fidejussor est in solidum et per juramentum suum corporaliter prestitum se abstrinxerunt abbati et ecclesie Cluniacensi quod omnia suprascripta facient inviolabiliter observari et ecclesiam ipsam conservabunt indempnem Nos etiam predictis conventionibus sine fraude dolo firmiter observandis erga dictum abbatem et ecclesiam Cluniacensem fideijussores nos constituimus utrumque nostrum in solidum abrenunciantes auxilio domini Adriani pape constitutionis promittentes Deo sub religione a nobis prestiti juramenti quod omnia supradicta bona fide faciemus inviolabiliter observari obligando etiam dictis abbati et ecclesie Cluniacensi omnia bona nostra mobilia et immobilia habita et habenda Si vero contigerit nos vel alterum nostrum super dictis conventionibus vel earum aliqua a dictis abbate et ecclesia conveniri coram quibuscumque judicibus ordinariis vel extraordinariis vel proposita aliqua exceptione peremptoria vel dilatoria seu quacumque alia tenebimur stare juri omnibus autem exceptionibus que nobis in isto negotio de jure possent competere renunciamus omnino In cujus rei testimonium sigillum nostrum commune presentibus litteris duximus apponendum Datum anno Domini MCC tricesimo VIII mense octobris die mercurii post festum beati Dionisii