Charter Document - 02194734

Charter Document - 02194734


Charter Number: 02194734
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1238
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Ego Jocerannus dominus Branciduni universis presentibus et futuris notum facio quod Andreas de Ver domicellus et Elisabet uxor sua et Beatrix mater ejusdem domicelli vendiderunt viris religiosis Hugoni abbati Cluniacensi et conventui ejusdem loci mansum suum quod dicitur de Martholei situm juxta villam de Brei precio sexaginta et decem librarum Viennensium de quibus confessi sunt grahantum suum plane habuisse et ab eisdem religiosis recepisse in pecunia numerata pro evidenti et maxima utilitate sua Et super his omnibus premissis dictus A et mater ejus ac uxor ejusdem predicto abbati et ecclesie Cluniacensi pacem perpetuo tenere super sancta Dei evangelia fideliter juraverunt et super omnibus bonis suis bonam garantiam contra omnes portare sub eodem juramento promiserunt Nobilem etiam virum Willelmum dominum de Digonia responsorem predicte ecclesie dederunt qui super his ipsam ecclesiam ad jus deffendere fideliter promisit Cum isdem A dictus domicellus de omni dampno et evictione se et sua predicto abbati et ecclesie Cluniacensi super hac venditione se obligavit renuncians sponte omni juris auxilio tan civilis quam canonici sibi competenti vel deinceps competituro omnique exceptioni minoritatis et doli ac pecunie non numerate promittens per juramentum proprium ipsam ecclesiam Cluniacensem super omnibus premissis ab omnibus indebitis molestatoribus legitime deffendere Quia quicquid juris in predicto manso et in parrochiis de Brei et de Conturber idem domicellus et mater ejus ac uxor ejusdem domicelli habebant vel habere poterant totum predicto abbati et ecclesie Cluniacensi concesserunt gerpiverunt quittaverunt et dederunt In cujus rei testimonium presentes litteras ad instanciam et preces omnium supradictorum sigillavi Actum anno Domini MCCXXX octavo mense maio