Charter Document - 02194733

Charter Document - 02194733


Charter Number: 02194733
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1238
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Nos Jaucerandus de Sancto Romano et Angenais nobilis domina notum facimus universis presentem quartam inspicientibus dedisse et vendidisse mansum de Villa de Monts et terram quam habebamus apud Valletam et montem Ruini et domum Petri Bruni apud Lapte Ugoni de Silsac militi pro XX libris et V solidis Viennensium et nos devestientes de predictis terris eundem U investivimus perpetuum possessorem vel quemcumque dictus U elegerit vel constituerit possessorem vel heredem dicte terre sacramento corporaliter prestito super sancta euvangelia nos contra dictam vendicionem nullo tempore venturos per nos vel per aliquem alium abrenunciantes omni juri scripto vel non scripto canonico vel civili et omni exceptioni pecunie non numerate vel non solute et omnibus in quibus vel pro quibus dictum U vel cuicumque ipse U dare voluerit possemus vel deberemus inpetere vel vexare Factum fuit hoc apud Heras anno Verbi incarnati MCCXXXVIII in vigilia Assensionis Domini Et ad majorem securitatem ego Jaucerandus de consensu et voluntate predicte A uxori[s] mee sigillum meum apposui huic carte