Charter Document - 02194727

Charter Document - 02194727


Charter Number: 02194727
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Recognition
Date: 1237
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Universis presentes litteras inspecturis Helias de Ventatoro [abbas] ecclesie Tutellensis salutem [in Domino] Noverit universitas vestra quod [prioratus] de Ventador de Catenn [et de Bort] cum suis pertinenciis ab St[ephano abbate] electo et Odone et conven[tu monasterii Mai]macensis michi conmendati [secundum] suum bene placitum voluntatis [nihil] omnino debent Et si forte ven[erint homines] aliqui qui dicerent quod pr[edicti pri]oratus vel pertinentie eorum [aliquas res] ipsis deberent ego et ecclesia [Tutellensis] omnino eos tenemur liberare [et facere] indempnes et ad hoc me oblig[o et obligo] ecclesiam Tutellensem promitt[ens domno] abbati Cluniacensi quod monach[is ha]bitantibus dictos prioratus provideb[o de rebus] necessariis conpetenter secundum fac[ultates] ipsorum prioratuum et quecumque [ad supra]dictos prioratus pertinent et sunt [denomi]nata vel extra posse prioratuum [prefatorum] ipsa ad jus et proprietatem ipsorum pri[oratuum pertinentia per] annum [] Cluniacen [] [priorat]uum prefatorum [] retinebo [] [apud] Aureolam in crasti[no Nativitatis] Domini anno MCCXXX[VII]