Charter Document - 02194724

Charter Document - 02194724


Charter Number: 02194724
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1237
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Hec est conventio facta inter dominum H[ugonem] abbatem et conventum Cluniacensem ex una parte et Willelmum clericum filium Radulfi et alios homines de Offordia videlicet quod Hugo abbas et conventus Cluniacensis concesserunt villam suam de Offordia cum omnibus ad eam spectantibus dicto Willelmo clerico et aliis hominibus ejusdem ville a festo Sancti Michaelis anno gratie millesimo ducentesimo tricesimo septimo per viginti annos integros proximo sequentes tenendam de eis reddendo inde eis annuatim vel procuratori eorum quadriginta marcas videlicet ad festum Sancti Michaelis viginti marcas et ad medium Quadragesime viginti marcas Si autem dominum abbatem vel procuratorem suum ad villam de Offordia venire contigerit semel in anno in necessariis hospicii eos honeste exibebunt nunciis eciam qui pro redditu venient ad eos necessaria victus invenient Predicti vero homines receperunt in inicio termini sui XI boves ad valorem IV marcarum et XXX quartarios de frumento et siliginis seminata super Stokinge et Almerscroft ter arratum et super tres culturas de Perlowe bis arratum et Cristenemal et Le Wong et Dodemere ter arratum Preterea receperunt viginti sex quartas de trameis seminatas super Tunstale et Bradeland bis arratum et XLVII quartas et II buscellos de avena seminata super Ruburt et Perlowe preterea receperunt domos et clausuram curie appreciatas ad centum solidos Hec omnia sicut receperunt sic in fine termini sui integre restituent domino abbati vel ejus procuratori et per totum cursum termini sui adquietabunt predictam villam de Offord de proprio custo suo de omnibus fore factis et consuetudinibus et nichilominus predictum redditum ad terminos predictos plenarie persolvent Ut autem hec convencio firmiter observetur tam dictus dominus abbas et conventus ex una parte quam dictus Willelmus clericus ex altera hoc cirographum sigillorum suorum appositione hinc inde in testimonium munierunt hiis testibus domino Gileberto archidiacono Huntedo priore de Theffordia R capellano domini abbatis de Cluniaco Joanne Daneys milite Yvone Monacho milite Yvone Quarel Waltero monacho et multis aliis