Charter Document - 02194723

Charter Document - 02194723


Charter Number: 02194723
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement
Date: 1237
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Universis presentes litteras inspecturis magister W officialis Masticonensis salutem in Domino Noverit universitas vestra quod Paynus de Perreclou in nostra presentia constitutus confessus est quod super morte filii sui Jacobi quocunque modo et per quemcunque et ex quacunque causa mors dicti Jacobi subsecuta fuerit bene et plenarie pacificatum est cum eo ab ecclesia Cluniacensi et super hoc ecclesiam Cluniacensem tam in capite quam in membris pro se et suis bona fide in perpetuum quictavit Preterea confessus est quod predicta pax facta fuit eo tempore quo ipse et Guido filius ejus erant insimul et communiter bona sua omnia possidebant pro indiviso Insuper recognovit dictus Painus quod in nullo Cluniacensis ecclesia propter hoc ei tenebatur Et si propter hoc [quod absit] ecclesia Cluniacensis in capite vel in membris vexaretur per aliquem vel per aliquos aliquando vel etiam gravaretur bona fide prestito juramento pro posse suo dictam ecclesiam tam in corpore quam in membris indampnem servare promisit prestando impedimentum ne super hoc dicta ecclesia gravetur vel in aliquo molestetur et quod contra ecclesiam Cluniacensem nullam querelam habeat sed inter se et ipsam ecclesiam remanebunt in omnibus concordes et amici Et sciendum quod littere iste fuerunt expedite in vulgari verbo ad verbum et ad ejus peticionem et spontaneam voluntatem fuerunt in perpetuum sigillate testimonium Concessit insuper ut compelleretur ipse per censuram ecclesiasticam cum suis conturbatoribus si aliquando contingerit eum per se vel per alias personas premissis in aliquo obviare In cujus rei testimonium presentibus litteris sigillum curie Masticonensis apposuimus Actum anno Domini MCCXXX sextimo mense decembri