Charter Document - 02194720

Charter Document - 02194720


Charter Number: 02194720
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1237
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Noverint universi presentem cartulam inspecturi quod ego Ymbertus dominus de Turre obligo tibi Pagano priori de Grazac et domui tue et successoribus tuis decimam de Chastaneit quam recognosco esse infra fines parrochie ecclesie tue pro septem libris Viennensibus quas confiteor me habuisse et recepisse a te ita quod fructus dicte decime quamdiu tenueris tu vel ecclesia tua non computentur in sortem promittentes per hec sancta Dei evangelia quod nunquam contra jure aliquo veniam nec aliquis arte mea ingenio seu mandato Ad hoc nos Hugo de Salsac et Hugo de Bonas bajulus de Lapte de mandato dicti Hymberti constituimus nos fide jussores tibi dicto priori tuisque successoribus pro bene sedere prout superius continentur In cujus rei testimonium fuit hec carta sigillorum dicti Ymberti et dicti prioris munimine roborata Actum apud Grazac in domo prioratus testibus infrascriptis presentibus anno Domini MCCXXXVII die sabbati post Pentecosten Pontius de Lapte Haimo de Vilari milites W de Salsac Artals Albui Albus fratres W Alferant Jaucerant Herviso Poncetus bajulus de Grasac Thomas frater ejus Droy prior de Tensa Gerento de Lapte Johannes monachus Stephanus Avi W Brunscart W de Pelissac magister Guido dictus domini Aniciensis episcopi