Charter Document - 02194718

Charter Document - 02194718


Charter Number: 02194718
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1237
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Universis presentes litteras inspecturis Jocerannus Grossi dominus de Branceduno salutem Noveritis quod Achardus de Maciaco miles homo et fidelis noster vendidit ecclesie Cluniacensi quicquid habebat in villa et in territorio de Besornai et in parrochia Sancti Vincencii de Pratis in hominibus in terris pratis nemoribus serviciis sive censibus aquis seu piscariis in aquarum decursibus et in consuetudinibus seu alio modo pretio quater viginti librarum Cluniacensium de quibus garentum suum habuit in pecunia numerata Et omnia supradicta quitavit ecclesie Cluniacensi prestito juramento Hoc idem prestito juramento voluerunt laudaverunt et expresse consenserunt Damnons uxor ejus Aicardus et Guirardus filii ejusdem Dedimus etiam eidem Aicardo militi licenciam et expressum consensum distrahendi et vendendi omnia supradicta ecclesie Cluniacensi quia dictus Acardus tenebat ipsa omnia a nobis in casamentum et feodum Et dictum casamentum et feodum prenominate ecclesie penitus quitavimus et concessimus in perpetuum libere et absolute et etiam dominium Insuper promissimus bona fide omnia prenominata predicte ecclesie garantire In cujus rei testimonium sigillum nostrum presentibus litteris duximus apponendum Datum in Cena Domini anno Domini MCCXXXVI