Charter Document - 02194716
Charter Number: | 02194716 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1237 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Nos Aymo Dei gratia Matisconensis ecclesie minister humilis omnibus notum facimus presentes litteras inspecturis quod nobilis mulier domina Beatrix de Laye uxor quondam Bartholomei de Clusa militis et Humbertus de Minciaco nepos ejusdem domine in nostra presentia constituti confessi sunt se spontanee et pro utilitate sua vendidisse viris religiosis Hugoni abbati et conventui Cluniacensi precio viginti librarum Cluniacensium partem decime et omnia que habebant in parrochia de Marziaco juxta Cluniacum et quicquid habebant tam in predicta parrochia quam in illa de Lorduno sive de Cota tam in denariis annuis debitalibus reddendis serviciis juribus hominibus nemoribus aquarum decursibus quam etiam omnibus aliis modis habere poterant et etiam duos solidos Cluniacenses debitales in parrochia de Brey existentes et super hiis omnibus eisdem religiosis pacem jurasse perpetuo tenendam sunt confessi ac de omni damno et evictione se ipsis super hoc fideliter obligasse et de totali precio sibi in numerata pecunia ab eisdem religiosis satisfactum fuisse renunciantes super hoc expresse omni exceptioni juris tam civilis quam canonici eisdem competenti vel deinceps competituro In cujus rei testimonium ad preces predictorum Beatricis et Humberti de Minciaco nepotis ejus presentibus litteris sigillum nostrum duximus apponendum Actum anno gratie MCC tricesimo sexto mense marcio