Charter Document - 02194708
Charter Number: | 02194708 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1237 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Gregorius Episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Abbati et Conventui Cluniac salutem et Apostolicam benedictionem Ex parte vestra fuit propositum coram nobis quod licet vos ex antiqua consuetudine a sede Apostolica approbata Generale Capitulum tam Abbatum quam Priorum vestri Ordinis annis singulis celebretis et eligatis visitatores qui per singulas Provincias juxta morem Cisterciensem membra visitant et reformant presentibus tribus Prioribus Carthusiensis Ordinis qui de mandato nostro eidem intersunt Capitulo et que ibi fiunt nobis referunt annuatim visitatores tamen aliorum Monasteriorum a sede Apostolica deputati nituntur vos nihilominus visitare Quare nobis humiliter supplicastis ut cum statuta nostra vobis jamdudum a nobis concessa velitis et studeatis inviolabiliter observare providere super hoc de benignitate sedis Apostolice curaremus Nos igitur vestris supplicationibus inclinati auctoritate vobis presentium indulgemus ut non teneamini alios visitatores recipere quam illos vestri Capituli Generalis absque licentia sedis Apostolice speciali Nulli ergo [] Datum Interamne Idibus Ianuarii Pontificatus nostri anno X