Charter Document - 02194707

Charter Document - 02194707


Charter Number: 02194707
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Petition
Date: 1236 - 1244
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Reverentissimo in Christo patri ac domino Hugoni provisione divina ecclesie Cluniacensis abbati devoti et humiles ejus filii frater B subprior totusque conventus ecclesie sue Longipontis cum spiritu omnimode obedientie ac subjectionis salutem Si bone recordationis fratris B quondam patris et prioris nostri luctuosum obitum recolentes verba proferimus insufficientia et auribus tanti patris indigna vestra supplicamus paternitas non miretur cum plus fluat lugentium oculus quam scribentium calamus cum potius luctuosis gemitibus et suspiriis quam sermonis exquisiti sententiis intendere debeamus Dolor enim mentis et cetere animi passiones non solum verborum ordinem perturbare verum etiam ipsa verba penitus consueverunt auferre Unde etiam propheta Domini se puerum esse ac se loqui nescire confessus est coram ipso Cum igitur vir religiosus B quondam prior ecclesie nostre in crastino Assumptionis beate Virginis viam sit universe carnis ingressus paternitati vestre flexis genibus supplicamus quatinus ecclesie nostre honorem et commodum attendentes ac pre oculis solum Deum habentes nobis filiis vestris de tali persona providere velitis que rerum nostrarum vires ac personarum mores penitus non ignorans utilem et nobis exhibeat et benignum cujus introitus juxta illud Regum tam ecclesie nostre quam vicinis nostris sit pacificus ut omnes dicere valeamus quod ad immolandum venerit Domino Jesu Christo Bene et diu valeat pater et dominus noster