Charter Document - 02194706

Charter Document - 02194706


Charter Number: 02194706
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Request
Date: 1236 - 1244
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Reverendo patri ac domino religiosissimo viro et honesto H[ugoni] divina providentia abbati Cluniacensi frater Philippus humilis prior de Nantolio totusque ejusdem loci conventus devotus et humilis salutem et tam debitam quam devotam obedientiam cum reverentia et honore Super benignitate et benivolentia quam habetis et per operis evidentiam erga ecclesiam nostram de Nantolio immo vestram exhibetis paternitati vestre grates refferimus copiosas intimantes vobis quod cum frater T prior de Conseio de mandato vestro sicut scimus apud Nantolium personaliter accessisset ut ipse domui de Nantolio pro deffectu et debito in quo est consilium apponeret nos prior et conventus prenominati defectui ecclesie nostre de Nantolio condolentes quendam monachum fratrum nostrorum nobiscum commorantem H nomine quem vita et conversatione laudabili cognovimus approbatum [deputavimus ad regimen dicte domus nostre] Qui dictus H ut bonus filius ecclesie domum predictam de Nantolio ad preces nostras gubernandam recepit assensu et voluntate dicti prioris de Coinseio si tamen vestre placuerit voluntati Unde paternitatem vestram affectuosis precibus et quantum possumus exoramus quatinus negotium prefatum domus nostre de Nantolio ita esse permittatis sicut per nos et per priorem de Coinseyo bene et sufficienter est sicut credimus ordinatum quia in hoc utilitatem ecclesie nostre certissime esse scimus Valete in Domino semper