Charter Document - 02194703
| Charter Number: | 02194703 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Promise |
| Date: | 1236 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Ego J dominus Branciduni notum facio universis presentes litteras inspecturis quod cum dominus Stephanus prior de Crepeio domino Dalmacio l'Ungre quatraginta libras Cluniacensis monete acomodari fecisset dictus Dalmacius promisit prenominato Stephano quod singulis annis infra obtabas beati Martini hiemalis ducentos bichetos bladi videlicet centum bichetos de quibus quinquaginta erunt frumenti et alii quinquaginta siliginis alii vero centum erunt avene pro solucione dicte pecunie ei pacifice persolvet donec de predictis quatraginta libris ei plenarie fuerit satisfactum Memoratus vero Stephanus predictum bladum servare debet usque ad instantem quatragesimam Et tunc retinebit illud secundum quod valebit in illo tempore ad marcatum Pro hac autem convencione fideliter attendenda predictus Dalmacius prenominato Stephano fide jussores dedit videlicet archipresbyterum de Roceio dominum Achardum de Massiaco dominum Jocerannum de Nantun et Johannem Pagani servientem meum In cujus rei memoriam presentes litteras ei tradidi sigilli mei munimine roboratas Actum anno Domini MCCXXX sexto
