Charter Document - 02194701

Charter Document - 02194701


Charter Number: 02194701
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1236
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Ego Drues prior domus de Tencas notum facio universis presens scriptum inspecturis quod cum domna Felisia et Hugo filius ejus moverent querelam contra priorem et domum de Grazac petentes ab eadem domo omnia illa que Durandus de Verot et Hugo filius ejus quondam amore Dei dederant dicte domui tandem ego dictus prior et Willelmus de Bonat bajulus de Lapte et Pontius de Mandigolas composuimus amicabiliter inter dictos discordantes et dictus prior de Grasac pro supradicta querela dedit dicte domine Felise et Hugoni filio ejus XX solidos Viennenses de quibus ipsi tenent se pro bene pagatis et juraverunt super sancta Dei euvangelia supradicti domna Felisa et filius [ejus] compositionem nostram inviolabiliter observare et se nunquam contraventuros in aliquo foro ecclesiastico vel civili et sub juramento prestito priorem et domum de Grasac de querelis omnibus quittaverunt Et ad majorem firmitatem ego dictus Drues prior de Tencas ad preces et instantiam supradictorum domine Felise et Hugonis filii ejus presentes litteras de sigillo meo sigillavi in testimonium veritatis Datum anno Domini MCCXXXVI in festo beati Michaelis